BRACTEA seu BRATTEA

BRACTEA seu BRATTEA
BRACTEA seu BRATTEA
ita enim saepius reperitur in libris scriptum, quam vis prius potius: non ἀπὸ τȏυ βράχειν, sed ἀπὸ τȏυ βρέχειν, i. e. linere. illinere, dicta est. Hinc enim βρεκτὴς, qui linit et Βρεκτία, litura, vel quod illinitur: Latine bractea, tenue anri folium, quô linebantur olim pedes lectorum, camerae, alia. Calpurnius,
----- ----- Atque illita porticus aurô.
Martialis sputum vocat l. 8. Epigr. 33. v. 11.
Hôc linitur sputô iam caryota calendis.
Ubi sputem est βρεκτία. Eôdem modô autem Latini bracteam dixerunt, quô embractum, quod Graecis erat ἔμβρεκτον. Apicius embractum baianum vocat l. 9. ἔμβρεκτον Hesychius, vox pura puta Graeca,
quam Galatae usurpârunt. Ε᾿μβροχὴν enim Graeci dicebant. Optimae Glossae, Intritum, ἐμβροχὴ. Sic Murobractarii Plauto, Autul. Actu. 3. sc. 5. v. 37. qui μυροβρέκται Graecis: similiter bractare verbum, pro humectare et madefacere; unde bractamenium, pro humore vel aqua, apud Fulgentium de Virgiliana Contin. etc. Quia autem bracteationibus camerarum, nt et filationibus ac liquationibus aurum peribat, non enim bractearum argentearum quisquam meminit: Hinc Aurelianus Imperator in animo habuisse legitur, apud Fl. Vopilcum, c. 46. ut aurum neque in cumeras, neque in tunicas, neque in pelles, neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura, quam argenti: sed aurum per varios bractearum, filorum (quibus vestes intexebantur) et liquationum (aurô enim liquarô deaurabantur pelles et vasa) usus perire, etc. Inde Bracieata Eloquentia, apud Fulgentium quae quid sit, ex Solino discimus Ep. 2. ad Adventum, Cui (Libro cui Polyhistoris nomen imposuit) si animum proprius intenderis, velut fermentum cognitionis magis ei inesse, quam bratteas eloquentiae, deprehendes, Ubi eleganter et proprie cognitionem, i. e. doctrinam, fermento comparat; eloquentiam bracteis opponit: ut doctrinam cognitionemque rerum, ornatui verborum et eloquentiae. Ita docttinam ab eloquentia separat Suetonius in Caligula, c. 53. Eloquentiae multum attendit, doctrinae parum. Nempe fermentum massam, cui admiscetur, auctiorem et ὀγκωδεςτέραν reddit: brattea vero, quibus rebus illinitur, nihil amplius confert, quam tenue πέταλον et extimae cutis fucum. Sic rerum fognitio animum alit et instruit, eloquentia ornatum tantum praeber et levem in verbis nitorem: unde fermentum cognitionis, et bratteas eloquentiae sibi invicem apte ommno opponit Solinus. Vide Salmas. ad illum p. 4. Indidem Bracteatores seu Bractearii, Graece πεταλοπςιοὶ vel πεταλουργοὶ, dicti sunt Artifices, qui bracteis aureisstatuas aliaque mducebant: Liv. Dec. 4. l. 10. Aedem (Pietatis) dedicavit M. Acilius Duumvir, statuamque auratam, que prima omnium in Italia staiva inaurata est, partri Glabrioni posuit. Est autem Bractea, in Gloss. πέταλον. Vide l. 1. Cod de excus. Artif. l. 10. Iul. Firmicum Maternum Astronomic. l. 4. c. 15. et l. 8. c. 16. et 19. Plin. l. 33. c. 3. etc. Plura vero hanc in rem, apud Salmas. ad Vopisc. c. cit. Addam saltem, de Bractearum in coronis olim usu. Cum enim philyrae, quibus coronae nectebantur, primum simplices, h. e. nullâ arte fucatae aut dissimulatae fuissent. hisque vel ludicrô quaesitis semper auctoritas esset, iis tamen P. Claudius Pulcher primus bracteas dedit, i. e. bracteatas fecit; cum ipsa folia coronarum Crassus dives primus argentô, aurôque imitatus sit, ut videl. in corona nihil
non esset aureum, aut deauratum. Vide Plin. l. 21. c. 3. Theophrastum Histor. Plantar. l. 5. aliosque, laudatos Car. Paschalio Coronar l. 2. c. 12. Apud quem vide quoque de Bractea, quae ambit superiorem partem Diadematis Imperialis, l. 6. c. 21. ut et aliquid infra, voce Petalismus. Nec omittenda bellaria aurô bracteata, in conviviis Alexandri M. de quibus Agatharchides Cnidius, apud Athenaeum l. 4. c. 14. octavô Asiaticorum scribit, cum Alexandrum exciperent anici convivio, quae bellaria mensis apponi debebant, inaurata (auro bracteata) fuisse, et convivas illis uti qui cuperent, aurum detrahere solitos, ac cum ciborum purgamentis abicere, ut eius luxus essent ac impensae spectatores amici, famuit vero domini.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”